UTENHOVIUS Carolus

UTENHOVIUS Carolus
UTENHOVIUS Carolus
Gandavensis, nopos Nicolai, de quo infra, vagus per omuem vitam, sed in Studiorum amore constans, comes aliquandiu Pauli Foxii fuit in Legatione ad Elizabetham Angliae Reginam, postea Coloniae sedem fixit, ac in Dionysiaca Nonni commentari orsus, diuque in hoc labore occupatus, perficere tamen opus non potuit, morte praeventus. Obiit A. C. 1600. aetat. 64. Scripsit VII. Linguis diversis, Hebraicâ, Chaldaicâ, Graecâ, Latinâ, Gallicâ, Germanicâ et Belgicâ, Epithaphium Henrici Galliae Regis, quas praeter etiam Anglicam et italicam calluit. Reliqua eius opera enarrat Anton. Teissier. Elog. part. 2. ubi eum mire ab Adriano Turnebo laudatum, praeceptorem Ebroduni trium siliarum Ioh. Morelli, Camillae scil. Lucretiae et Dianae, ac in Anglia, a Regina Elizabetha, in cuius gratiam complura scripserit, donis magmficis excultum, addit. Vide quoque Biblioth. de la Croix du Maine Melch. Adami, Val. Andream, Biblioth. Belg. du Verdier, Biblioth. etc. Filius fuit Caroli de quo mox aliquid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • UTENHOVIUS Nicolaus — stirpe, prudentiâ et eruditione nobilis, pater fuit Caroli, facundiâ inprimis ac pietate incliti: Qui ambo inter Rei publ. suae proceres, ac in pretio fuêre apud omnes saeculi sui eruditos, Erasmum praeprimis qui Graecô et Latinô epitaphiô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Karl von Utenhove — Karl (Karel, Carolus) von Utenhove, Herr van Nieuwland (* 18. März 1536 in Gent; † 31. August 1600[1] in Köln) war ein flämischer humanistischer Gelehrter (Philologe) und Dichter, der in Basel, Paris, London und am Niederrhein wirkte …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”